- VACCA
- I.VACCADiodoro memoratur inter animalia, quae Aegyptii ob utilitatem, quam ex iis caperent, veneratentur, namque την` μὲν θήλειον βοῦν ἐργάταν τίκτειν, καὶ την` ἐλαφρὰν τῆς γῆς αροῦν, et ipsam vomere terram proscindere aliosque qui hoc praestent parere, l. 2. Eadem und cum Urania Venere, Chasis Aegypti vicô, in Nomo Hermopolitano, olim (uti hodie in India) culta, quod credebant, προσήκειν τῇ δε τῇ δαίμονι, huic Deae convenire, ut ait Aelian. l. 10. Hist. c. 27. hoc animal, quod, equâ exceptâ, prae ceteris omnibus, libidine accenditur ita, ut a triginta stadiis auditô tauri ἐρωτικῷσυνθήματι, amatoriô signô, illum ubique sectetur, atque etiam conscendat, et ita fiat κατακώχιμον, ut capi vel contineri a bubulco plane nequeat, verum, quoniam ad speciei propagationem Deus hunc affectum animalibus indidit, tam vesanus ardor, (quem ταυρᾷν et ταυριᾷν vocant Graeci) desaevit ac sedatur ita a conceptione statim, ut gravidam vaccam προσδέχεςθαι την` ὀχεἰαν, admittere coitum, inter ostenta et tempestatum praesagia, ponat Philosophus Hist. Animal. l. 6. c. 21. Dicitur autem bos gravida Forda Latinis, Hebr. Gap desc: Hebrew, a ferendo. Ovid. l. 4. Fast. v. 631.Forda ferens bos est, fecundaque dicta ferendo.Vide supra suô locô. At quae partu levatae vitulos lactant, iisdem Hebraeis Gap desc: Hebrew appellantur, 1. Sam. c. 6. v. 7. Capite (inquiunt Philistaeorum saerificuli) duas vaccas aloth — et filios earum (vitulos) domum reducite, ne eas sequantur. Ubi agitur de vaccis, quae sine ullo ductore, vi ςθεηλάτῳ, Arcam Foederis a Philistaeis ad Betsemitas reduxerunt. Nempe, Iusserunt illi sumi vaccas aloth, ut miraculum esset illustrius, eo quod non redirent propter vitulos suos, ut observat Kimchius, ad l. Usum quod attinet sacrum, feminas boves Aegyptii non immolabant, Herodot. l. 2. c. 41. At Hebraei admittebant eas in sacrificiis pacificis, Levitici c. 3. v. 1. ut in omnibus Graeci et Romani: Atheniense, inprimis, quos Veneri vaccam immolâsse, diximus supra in Cupido. Imo quaedam sacrificia memorat Moses, Numeror. c. 19. v. 2. et Deuteronom. c. 21. v. 3. in quibus non nisi vacca osterebatur, sed quae nondum arâsset, neque iugum tulisset, quomodo Palladi Diomedes Il. κ. et Nestor Odyss. γ. vaccam offerunt ἦνιν, ἐυρυμέτωπον, ἀδμήτην, anniculam, larae frontis, indomitam. Aristaeus item intactâ cervice iuvencas, apud Virg. l. 4. Georg. v. 540. et Iunoni Chorus nullo collum signatam iugo, apud Senecam, Agamemone, Actu 2. v. 353. qua de re plura apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 33. nec non hîc supra, ubi de Iunice seu Rufa iuventa, et infra, in voce Vitula. De communi animalis usu, dicta quaedam supra, ubi de Bobus: uti de Vacca Myronis, aliquid voce Statuaria. Coeterum non antiquissimô solum, sed et mediô aevô, vaccae, in variis regionibus, praecipuae hominum facultates fuêre, unde et multas Iudiciorum in vaccis exolutas, habemus in L. Malcomi II. Scotiae Regis, c. 8. in Statutis Wilhelmi, Alexandri II. aliorumque eiusdem Regni Principum, et earum in commerciis, vice pecuniae, usum alibi. Scribit certe Iac. Waraeus, in Antiqq. Hiberniae, c. 12. sub Richardo H. equum generosissimum 400. vaccis emptum esse, apud Car. du Fresne, Glossar. Et primam novae Nuptae noctem, ab Eveno Rege Scotiae locorum dominis permissam, Malcolmum III. certô vaccarum numerô, pro Sponsarum dignitate, redimi iussisse, legimus apud Skenaaeum, ad Reg. Mai. l. 4. c. 31. quam in rem quaedam supra attulimus, in voce Marcheta, item ubi de Prima Nocte; vide quoque voce Kelchyn: uti de animalis huius in insignibus usu, Helvetiae, Lusatiae etc. pluribus agit Phil. Iac. Spenerus, Arte Heraldica Tom. II. Hinc Vaccarius, qui in praediis rusticis vaccarum curam gerit, in Fleta, l. 2. c. 2. ubi officium eius pluribus describitur. Quô nomine et sectarios quosdam ac factiosos, sese appellâsse, sub A. C. 1320. docet praefatus Glossar. Auctor, ex Chron. MS. Monspeliensi.II.VACCAquae VACUA Strab. Vacus Ptol. Baccia Orosio, vulgô Vouga, fluv. (cum oppido seu pago) Hispan. Lusitan, inter Durium ad Boream et Mundam ad Austrum, in Oceanum occiduum fere medius decurrens. Item urbs Africae, unde populi Vaccenses apud Sallust. de bello Iugurtino, c. 66.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.